- AVALTERRAE
- AVALTERRAEapud Matthaeum Paris. A. C. 1249. Hic quoque Comes Hugo navem mirabilem paraverat in Regno Scotiae -- in qua transfretari cum Bononiensibus et Flandrensibus et cum illis, qui vulgariter de Avalterris dicuntur, posset audacter. Et in Additam. ad eund. Paris. Orta est contentio lamentabilis, inter Flandrenses, qui dicuntur de Avaltere et Francos, illis partibus conterminos: Sunt eae provinciae, quas continet Germania inferior, German. Niderland, Gall. le Pays-Bas, etiamnum dictae. Aval enim idem valet, quod inferior, quasi ad vallem, vel in valle. Und avalare, in mari aut fluvio deorsum navigare, vel e montibus aut collibus descendere, in Charta Philippi Aug. Regis Franciae A. C. 1207. apud Duchesnium in Normannicis p. 1063. Uti nempe Colonia Agrippina, ut est in Libello provinciarum civitatumque Gall. Germanicae inferioris Metropolis, et ab Amm. Marcellino l. 15. secundae Germaniae, quod idem est, urbs magni nominis appellatur: ita posterioribus saeculis, quae ei adiacent provinciae, Pagus inferior dictae sunt, Terre d'aval, vel Avalterre, quod idem sonat, populique ipsi Avalenses seu Avalois, etc. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.